Evangelium Secundum Lucam*

Caput 23: Versus 12

Et facti sunt amici.Nefandum foedus, quod Herodes et Pilatus in occidendo Christum pepigerunt, successores eorum haereditario jure custodiunt, dum Judaei et gentiles, sicut genere et religione, ita mente quoque dissidentes, in Christianis tamen persequendis, et fide Christi perimenda consentiunt. In typo Herodis et Pilati qui per Jesum amici facti sunt, Judaeorum gentiumque figura servatur, ut per passionem Christi utriusque populi concordia facta sit ventura, ita tamen ut Gentilis prius capiat regnum Dei, et ad Judaeum fidei suae devotionem transmittat, ut illi quoque gloria majestatis suae corpus vestiant Christi, quem antea despexerant.
(* Traductions européennes)